monumenta.ch > Ambrosius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 28
Quaere, inquit, servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni ergo, Domine Iesu: quaere servum tuum, quaere lassam ovem tuam: veni, pastor, quaere sicut oves Ioseph. Erravit ovis tua, dum tu moraris, dum tu versaris in montibus. Dimitte nonaginta novem oves tuas, et veni unam quaerere quae erravit. Veni sine canibus, veni sine malis operariis, veni sine mercenario, qui per ianuam introire non noverit. Veni sine adiutore, sine nuntio: iamdudum te exspecto venturum. Scio enim venturum: Quoniam mandata tua non sum oblitus. Veni non cum virga, sed cum charitate, spiritusque mansuetudine.